MANUS Ferrea inter machinamenta bellica

MANUS Ferrea inter machinamenta bellica
MANUS Ferrea inter machinamenta bellica
tuendis urbibus excogitata memoratur Curtio l. 4. c. 2. ubi cum Harpagone idem facit. Sed utriusque descriptio aliud suadet. Et harpagonis quidem ex Livio supra dedimus. Manum ferream ab Archimede excogitatam, idem Auctor, ubi de Syracusis a Marcello obsessis, his verbis ob oculos ponit. l. 24. c. 34. In eas naves tollenone, desuper murum eminente ferrea manus firmae catenae illigata quum iniecta prorae esset, gravi, libramente plumbi recellente ad solum, suspensa prora, navim in puppim statuebat: dein remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undae affligebat, ut etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”